- PANACTOS
- PANACTOSGraece Πάνακτος, locus Atticae, apud Stephanum, Ράνακτον, φρούριον Α᾿ττικὸν, ὁ Α᾿νδροθίων εν τρίτῃ Α᾿ττίδος. Harpocration, oppidum esse scribit, inter Atticam et Boeotiam situm, additque eius mentionem facere Thucydidem et Euripidem et Menandrum, unde πανάκτειον, dictum origanum est, quod ibi plurimum naiceretur; sed et Πάνακτος, pro Panacteo origano, absolute occurrit, ut Χάλυψ, pro Chalybico ferro; Μάγνης, pro Magnetico lapide etc. Vide Salmas. ad Solin, p. 1278.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.